Scarcity of time prevents me from writing much, for I am distracted by many different affairs which don’t even allow me time to breathe. But keep writing to me as elegantly as you do now: I will show your letters to all who listen to me, and they always praise and admire you in the highest terms, and agree with me when I heap the accolades on you. Farewell, my great hope!
In dies atque adeo in horas, mi Luchine, in eloquentia progredi et convalescere videris. Ita dii me ament ut te vehementer admiror, cum propter accuratas gravesque sententias, tum propter orationis venustatem. Quare perge, mi Luchine, ut et tibi honori et amicis utilitati et Papiensi reipublice emolumento esse possis. Nam mihi tu quidem et gloriam comparas, quem tuum preceptorem appellas, et miram tui benivolentiam ingeneras. Quid enim putas et quantum benivolentie mee in te accrevisse, cum videam te ita doctum, ita facundum, ita plenum humanitatis ac cuiusdam in me quasi pietatis? Doleo equidem quod te non etiam aliquot pauculis mensibus expoliam et tue facultati extremam manum imponam.
Temporis brevitas facit ut non possim multa scribere; distringor enim multis variisque occupationibus, que me respirare non sinunt. Tu tamen persevera scribere ad me eleganter, ut facis; quas tuas litteras auditoribus meis ostendam, qui te summopere laudant et admirantur et mihi te impense laudanti assentiuntur. Vale, spes magna.